Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

tutuni et laudatum est multis vieibus : Ut a modo in antea nullus dare debeat alicni mulieri plus quam ducentos perperos nomine parchivij, et non debet dare nisi tantum deccm pensas auri pro ornamento capitis, aurium et manuum; et hoc in auro, vei argento, vei periis, secundum voluntatem suam, non computatis fazeolis et zepeis. Alia autem ornamenta de auro, argento et perlis tam a despousatis deponatur. Sponsa vero possit indui more nobilis domine secundum consuetudinem Civitatis Ragusij, que talis est consuetudo : Ciamis de sciar­lato, pellis de fuinis cooperta de viridi, vei de bruno, dipleis vei zuppa de zendato, vei de oramito, ciamis de saja, pellicia de leporinis et ancilla, Que consuetudo nullatenus debeat multiplicari, sed minorari possit, qui voluerit. Zepeque, que facte sunt, maneant, et possint eis uti qui habeant; sed a modo antea aliquis vei aliqua non faciat vei fieri faciat, vei apportari aliunde faciat zepequa, que sit deaurata, vei que habeat telam de zeta. Eo die quo nupta vádit ad domum viri, celebrantur nuptiae tantum, et non pluribus diebus ; sive va­dat die dominico sive alio die. Item panis melatus, qui tiebat, amplius fieri non debeat. Et bocha non debeat portari post sponsam, et oxerium galli­narum, vei ovariorum, vei annatrorum. Donaria que loco mandilorum faciebant, qui non habebant mandelia, cessari hactenus debeant. Et donaria que laciebaut sponsus et sponsa discalciantibus, non debeant amplius fieri. Et torta que tie­bat, fieri non debeat, Et sponsus eo die quo nupcie fiunt, de eo, quod mittebatur, sicuti de castratto, nihil debeat mittere sponse; vei sponsa sponso. Et eo die, quo sponsa vádit ad domum viri, coronetur et ometur, secundum voluntatem suam ; et sic possit manere per octo dies et non plus. Item consueverat sponsus tenere duos socios per totam hebdomadam, et sponsa eoclem modo duas socias; quod non faciant, nisi per tres dies, vei ad plus quatuor. Item consuevit ire sponsa ad sanctam ecclesiarn, et facere ibi expensas; quod amplius non fiat. Item in annulo sponse non ponatur pasta levata, nec ruta ; nec cum vádit ad domum viri detur ei euez ad manducan­dum, et in pectore viri non ponatur pasta vei ruta amplius.

Next

/
Oldalképek
Tartalom