Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
gratuita qnandoque gessimus erga vos, sicut vestra discretio melius poterit agnoscere. Quum memores estis credimus de guerra, que inter nos erat quidem et Coniitem Petrum, quem nichil de rebus vestris pene nos babere voluimus, immo diximus et notum vobis fecimus, ut omnia quecunque vestra, que erant in insulis et in eius districtu, salva essent apud nos. Quia inimico nostro prenominato Comite Petro in omnibus, quodcumque potuimus offendere, nuili parcamus absque rebus vestris. Et si aliquis de nostratibus ignoranter fecerunt, et de rebus vestris acceperunt, statim omnia integre ad vos redideruut. Sed vos in eodem modo ea, que nobis a vestratibus sunt ablata, reddi fecistis. De hoc quod queritis res vestri inimici Regis, quod cotidie vos insidiat, inultum gaudemus, si resistere sibi poteritis. Propterea ad benignitatem vestram dominum Johannem Judicem cum eodem domino Cazetta, cui sunt res ablate, mittam rogans, quod eas benigne recipientes his, que dixerint, fidem adbibeatis. Noseat igitur vestra prudentia, quod si preces nostras exaudiveritis in hac parte, vestras admittemus tempore oportuno. K i v ü 1 : Domino Johanni Dandulo, Comiti, Judicibus et Consiliariis. (Eredetie bőrhártyán a bécsi császári titkos levéltárban.) 194. Raguzai statutum a fényűzés ellen. 1235. Anno Inearnacionis Domini millesimo ducentesimo trigesimo quinto, mensis Április tertio decimo die intrante. In Consilio Parvo et Magnó more solito per campanam coadunato, et ordinata Curia cum sonitu compane in publico furo a Petro de Bellislava Vicecomite Ragusij, et a Judicibus et Consiliarijs dc Parvo et Magnó Consilio, et a Populo Ragusij sta-