Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

46. Raguza város békekötése a Kacsics nemzetséggel. 1199. körül. Anno Domini millesimo centesimo nonagesimo — — nos Cazichi cum Raguseis facimus pacem sub sacra­mento et sub tali conditione: Ut ipsi Ragusei — a Cazicbis sani e salvi sint cum omnibus, neque, si in quocum­que loco invenirentur, debeant ab ipsis molestari. Et si aliquis de Cazicbis per fortiam aliquod Raguseis tulerit, personam ipsius tribuatur Raguseis. Si vero aliquis servus fugeret de Ragusio ad nos, et dominus eius querendo supervenerit, a no­bis optimam et plenam habeat iustitiam. Et si naves de Apu­lia Ragusium venerint a Malouto usque ad Vratenic, salve fi­ant. Hec sunt nomina Cazichorum, qui iuratis: Jupanus Brena, filii Nicolay, Borislaus Simon et Bocdanus, Petrus Velcinnic, Tverdennus, Velcocna, Sebenna, Yelcoe Dechianca, et fráter eius Dragan, filii Grobinne, Dessislavus Raddos, et Sintca et Gurrech. Et ex parte Ragusii pacem hanc firmandam, primo Comes iuravit Gervasius, salvo iuramento domini sui, Slabba Lucari Judex ; Dersimirus Judex, Lucarus Nicolay, Dobre Stepatie, Vitus Lampredi Sergius Bladimiri, Petrus Bu­banne, Savinus — — Simon Stephani, Dnesius Lam­pridius Dabranize. Anno Domini centesimo nonagesimo mensis Februa­rii,die Sancti Blasii. Gervasius Comes facta Curia cum campana Nobilium et Sapientum, etc. statuitur, quod qui­libet extraneus possit venire Ragusium per tres dies ante fes­tum et ibi morari per alios tres dies immediate post fes­tum, securus ab omni molestia et lesione, etiamsi foret cui­cumque debitor. Quod per manus diaconi Marini Decamas, Comunis Notarii, scriptum est hoc capitulare. (Ljubics, Monum. spect. hist. Slav. Merid. I. köt. 14. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom