Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
metas eiusdem possessionis Gumur perambulassent ; et ubi necesse extitisset, nouas metas erexissent; et vniuersi vicini et commetanei diete possessionis Gumnr prephate statucioni, et reambulacioni et ereccioni metarum eidem Comiti Batyz consensum prebuerunt et assensum. Cursus autem metarum eiusdem possessionis Gumur, cum quibus a vicinis et commetaneis suis separatur, qualiter nobis predicti noster et homo Regius nobis vnanimiter recitarunt, talitcr incipitur : Prima enim meta incipit in vna via, que de eadem Gumur ducit ad Elsvva ad partes septemtrionales, et in capite cuiusdam Zalathnapatoka nomine sunt quatuor mete terree, quarum vna separat a possessione eiusdem Gumur, secunda est meta terre Ecclesie Beati Johannis Baptiste de Jazow, tercia distingit a possessione Chokothow, quartaa possessione Bereclike ; et de illis quatuor metis in vna uia graditur ad orientem in quodam Zalathnaberche nomine per quoddam spácium, et descendit ad quendam fontem nomine Monoroskuth , iuxta quam viam a parte septemtrionali cessisset possessioni Bereclike, et a parte meridionali possessioni Gumur; et de eodem fonté currendo ad orientem cadit ad fiuuium Sayo, et in eodem fluuio Sayo supra directe currit per magnum spácium, et quoddam nemus nomine Gyrusbcrek transeundo, quod est ex parte orientis eiusdem íiuuij, peruenit ad quandam incuruacionem eiusdem íiuuij Sayo, et circa quandam arborem salicis exyt de eodem fluuio et giratur ad orientem, iuxta. quandam arborem salicis sunt signa metarum, vbi ex parte meridionali cessisset possessioni Gumur, ex parte septemtrionali possessioni Zeplak ; et deinde adhuc ad orientem currendo, et quedam fluuia vltra transeundo peruenit ad arborem zylfa, sub qua sunt due mete terree; et ab eadem arbore adhuc ad orientem parum currendo cadit ad quendam meatum íiuuij Kuuesheer dictum ; et in eodem meatu íiuuij reflectitur ad meridiem penes quandam villám nomine Inferior Panych; qui meatus íiuuij penes ortos eiusdem ville liueret; et in eodem meatu aque currit ad meridiem per magnum spácium penes quandam uiam magnam, et venit ad quendam locum salicis, vbi sunt due mete terree, cuius meatus riuuli a parte orientis cessisset possessioni Panych , a parte occidentis possessioni Gumur; et lnde retiectitur directe ad orientem, et uadit ad duas arbores