Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

uenire, degeneres non recusat. Proinde ad vniuersorum noti­ciam harum serie volumus peruenire, quod Andreas filius Chugud de Luclie vduoroicus noster ad nostram accedens presenciam, a nobis humiliter supplieando postulauit, ut ip­sum et fratres suos simul cum terra eorum bereditaria et em­pticia ipsos contingenti, pro seruieijs suis meritorijs nobis impensis, de Regali munificencia a primaria condicione eo­rundem eximendo, in cetum et numerum seruiencium rega­lium nostrorum transferre dignaremur. Nos igitur, quibus ex officio suscepti regiminis incumbit metiri et pensare merita singulorum, et unicuique iuxta meritorum suorum exigenciam dignis remuneracionibus respondere, commendabilem íidelita­temlet grata absequia ipsius Andree, que nobis in diuersis ex­pedicionibus Regni nostri fideliter, non sine ipsius lesione im­pendit, et specialiter tunc cum nos exercitum nostrum gene­ralem contra Ducem Austrie tunc capitalem inimicum nostrum mouissemus, idem Andreas in expugnacionibus castrorum Australium pro fidelitate nobis et Corone Regie debita inter ceteros Regni nostri nobiles laudabiles exbibuit famulatus ; demum cum nos exercitum nostrum contra filios Herrici Bani ad contumaciam et infidelitatem eorum conterendam mouis­semus, dictus Andreas tam in expugnacionibus castrorum fi­liorum Herrici, quam in alijs in signum fidelitatis personam ipsius casibus fortune exponere non expauit, attendentes, vo­lentesque pro seruieijs Andree, nobis, ut premissum est, fideli­ter inpensis occurrere Regio cum fauore, quamquam maioribus remuneracionibus dignus haberetur, ipsum Andreám et fra­tres suos Chemeu et Endreus filios Cbugud, Teber filium Chyk, Sámuelem filium Salomonis, Jobannem filium Geor­gij , Benedictum filium Laurencij, et Karacbinum filium Becb, et per ipsos eorum beredes heredumque suorum suc­cessores, simul cum terra eorum bereditaria Lucbe voca­ta ipsos contingenti et empticia, de numero populorum vd­uornicorum nostrorum eximentes, vt augeatur numerus bel­latorum, in cetum, numerum et consorcium Regni nostri no­bilium ex certa sciencia et mera liberalitate duximus transfe­rendos; volentes ut tam ipsi, quam ipsorum heredes heredum­que suorum inposterum successores, ea gaudeant libertate, eoque pociantur bonore, qua veri et primi Regni nostri nobiles J 7 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom