Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

sub vexillo Regio militantes gratulantur, nulla prorsus de ce­tero pristine condicionis macula in eis remanente. Yt igitur huius nostre exemptionis series robur optjneat perpetue firmi­tatis, presentis (így) concessimus litteras dupplicis sigilli no­stri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis viri domini Theodori Dei gratia Episcopi Jauriensis aule nostre Vice Caneclarij dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°CC° nonagesimo septimo Regni autem nostri anno septimo. (Eredetie börhártyán,melynek a vörös selyemzsinóron függött pecsét elve­szett ; a mélt. gr. Forgách család ghymesi levéltárában.) 164. III. Endre királynak Somlyómonostor-kegyuri jogát tárgyazó adománya Márton comes alországbir.ó számára. 1297. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Cliristi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in om­nium saluatore. Licet Regia Pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis: illos tamen, quorum experta probitas lau­data est in prosperis et aduersis, principaliter debet prosequi munere et fauore; vt alij eorum exemplis inuitati ad fldelita­tis opera accendantur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod cum Comes Martinus filius Emecli de Dewecber Viceiu­dex Curie nostre omnibus temporibus, postquam Regium con­scendimus solium, iure geniture nobis debitum, nullis suasio­nibus, nullisque rerum seu possessionum suarum parcens dispendijs, nostris obsequijs et fidelibus seruicijs immobiliter et incommutabiliter adbesisset et se firmiter mancipasset; per quosdam eciam non nominandos, sed tamen satis notos, suis temporibus contra nostram Regiam procedentes Maiestatem,

Next

/
Oldalképek
Tartalom