Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
104. A biulc\i káptalannak bizony ságlevele, hogy László mester, budai olvasó kanonok, Békás - Megyer birtokát Tivadar mester székesfehérvári prépostnak eladta. 1294. ABC (C)apitalum Budensis Ecclesie omnibus Cbristi fidelibus quibus presentes ostendentur, salutem in eo qui estfonsuenie pariteret salutis. Advniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie] uolumus peruenire : quod Magister Ladizlaus Lector Ecclesie nostre, uir nobilis, filius Comitis Dama de Bolug, in medio nostri personaliter astando, confessus est uiua uoce, quandam possessionem suam Meger uocatam, cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs, pratis uidelicet, fenetis, terris cultis et incultis, sub eisdem metis et terminis, quibus ab antiquo limitata extitit et possessa, iuxta Danubium in Comitatu Pestiensi prope Budám existentem, que ad ipsum permutaciouis titulo ex parte domini Ladizlai miseracione Diuina Arcbiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis Perpetui, de conniuencia et assensu Capituli eiusdem Ecclesie Strigoniensis, sicut in litteris priuilegialibus ipsius domini Arcbiepiscopi uidimus contineri, in concambium ville sue Keysyg uocate prope siluam Bersen in archiepiscopalis iuris dominium applicate, fuerat deuoluta, uendidisse discreto uiro Magistro Tbeodoro Preposito Albensis Ecclesie aule domini Regis Uicecancellario, et Comiti Ladizlao fratri eiusdem uterino, ac Nycolao filio Nycolay nobilibus de Tengurd presencialiter astantibus, pro centum et uiginti marcis argenti plene receptis ab eisdem perempniter possidendam. Hoc adiecto, quod si quis in posterum super ipsa villa Meger uel quauis particula eiusdem processu temporum aliqnam mouerit questionem, ipse jMagister Ladizlaus defendere et expedire eundem Prepositum et fratres suos ac