Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
236. IV. László királynak a nyúlszigetet tárgyazó adománya az ottani apáczazárda számára. 1282. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Diuini Numinis incomprehensibilis altitudo Regni gubernacula Regibus- Catholice fidei eo committit felicius gubernanda; quo ijdem Reges Ecclesias Christi sanguine rubricatas, sue tutele concessas, nituntur ditare in temporalibus vberius seu dotare, presertim eas, que sanete religionis modulis cultui Diuino deuocius sunt annexe. Proinde ad Uniuersorum noticiam tam presencium quamfuturorum harum serie volumu3 peruenire; quod nos pia deuocionis consideracione, quam ad Gloriosam Dei Genitricem, que cuiquam fidelium nouercari non nouit, habemus, benignissime inducti, insulam supra Danubium circa Veterem Budám existentem, que quondam Insula Leporum wlgariter, nunc autem Insula Beate Marié Virginis nuncupatur, exceptis claustris et septis Fratrum Minorum, et Fratrum Ordinis Premonstratensium de Monasterio Beati Michaelis, ac castro Cruciferorum Domus Hospitalis, et castro, turri, ac domibus Archiepiscopatus Strigoniensis, in eadem insula constitutis, cum muris, terris, habitatoribus presentibus et futuris, ac alijs utilitatibus damus, donamus et concedimus domine Elisabeth karissime sorori nostre, ac omnibus dominabus sororibus, videlicet Monasterij Beate Virginis in eadem insula iugiter Deo famulautibus, et Monasterio supradicto, perpetuo et inrcuocabiliter possidenda; volentes ct concedentes, quod a modo tam ipsum Monasterium Virginis Intemerate, quam vniuerse sorores in eodem feliciter degentes collacione buius insule, per nos regaliter facta, secure et illibate gaudeaut et fruantur; non obstantibus litteris seu alijs instruinentis, si que tam prede-