Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

composicionem quam fecerant ratam haberet nec ne, et ad deputandum hominem, cui predictus Comes Mycael et filij sui dimidietatem prouentuum de possessione sua prouenien­cium presente Johanne filio Felyciani secundum quod eidem Johanni constiterit, statuere deberent pro expensis : adue­niente ipso termino, prefato Alexandro ab una parte, ab al­téra uero Paulo, secundum quod pars aduersa affirmauit, seruiente eiusdem Comitis Mycaelis pro ipso domino suo, co­ram nobis personaliter constitutis ; predictus Alexander statuit eundem Nycolaum paruulum coram nobis, et ipse Nycolaus dixit, quod prefatam composicionem ratam haberet atque fir­mám, et facta extitisset ex eius voluntate. Commisit eciam ipse Nycolaus, quod dimidietatem prouentuum de possessione sua proueniencium presente memorato Johanne, secundum quod ipsi Johanni constiterit, ijdem Comes Mycael et filij sui deberent statuere pro expensis vice et nomine ipsius Alexan­dro prenotato. Dátum in vigilia Pentecostes anno Domini M° CC° octuagesimo. (Eredetie börhártyán, a zárpecsét elveszett ; a nemes Kállay családnak levéltárában.) 210. IV. László királynak Gayul helységet tárgyazó uj adománya Péter bán és Kernen comes, Benedek comes fiai számára. 1281. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Kame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regalis excellencie inmensitas ad omnes fideles prospicua eo in se pocius recipit incremen­tum, quo fidelium merita condignarum remuneracionum pre­sidijs refocillat. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore

Next

/
Oldalképek
Tartalom