Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

presencium volumus peruenire; quod Petrus Banus, et Comes Kemen filij Comitis Benedicti fideles nostri ad nostram acce­dentes presenciam nobis significare curauerunt, quod quedam possessio Gayul uocata, que olim progenitorum suorum fuerat, ab ipsis non exigentibus culpis suis, sed potencialiter indebite fuisset alienata et occupata; petentes a nobis cum instancia, vt ipsam possessionem Gayul eisdem rcddere et restituere dignaremur. Verum quia vnicuique in sua iusticia deesse non debemus; fidelibus nostris Capitulo Cbasmensis Ecclesie no­stris dederamus litteris in mandatis,ut cum Johanne filio Gügye bomine nostro testimonium ipsorum mitterent fidedignum, co­ram quo idem homo noster predictam possessionem Gayul ream­bularet presentibus commetaneis et vieinis, et restitueret eis­dem si non fieret contradictum, contradictores vero, si qui fierent, ad nostram citaret presenciam ad terminum conpeten­tem. Qui postmodum nobis reseripserunt, quod conuocatis commetaneis et vieinis, et nemine contradictore apparents idem homo noster predictam possessionem Gayul eisdem Petro Bano et Comiti Kemen statuisset. Cursus autem meta­rum terre seu possessionis sepedicte talis est, sicut in predic­tis litteris contineri vidimus: Incipit enim prima meta vbi Mogoroch potoka cadit in fluuium Sopluncba, et per eundem Mogoroch tendit supra usque caput, et ascendit ad unam val­lem que vocatur Zuhodol; et ibi cadit ad magnam viam, et ascendit in eadem uia per modicum spácium ; deinde exit uiam, et tendit ad partém orientalem inter siluam et vineas, vbi tangit metas St. Borch, et tendens circa metas einsdem St. per longum spácium peruenit ad arborem vocatam (így ?) et inde vádit ad magnam viam, vbi tangit metas terre Saul; deinde tendens in eadem via per longum spácium ad partém orientalem peruenit ad arbores que megieharasta vocantur; deinde exit de megieharasta et cadit in caput cuiusdam fluuij, qui uocatur Megyepothoka, et per eundem fluuium desceu­dendo cadit ad fluuium Desinche minorem, et per eundem descendendo cadit ad fluuium Sopluncha, vbi tangit metas terre Petri filij Benedicti Pukur vocate, et descendeas per eundem fluuium Sopluncha peruenit ad priorem metam, ibique terminatur. Nos ifaque, cuius proprium est, vnicuique in suo jure deesse non debemus, et specialiter hijs, quorutn ex parte

Next

/
Oldalképek
Tartalom