Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

147. Az esztergami káptalannak bizony ságlevele, hogy Chu-i Len­dének fiai rétüket Godyno comes esztergami polgárnak elad­ták. 1278. ABC Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fideli­bus presentes litteras inspecturis salutem in omnium salua­tore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Dyonisius et Andreas filij quondam Lende de Chu coram nobis personaliter constituti confessi sunt, quod quia ipsi compulsi et artati fuerant ordine iudicario ad soluendam dotem relicte Ladizlai filij Luger cognati ipsorum, et ipsam dotem non poterant alias commode soluere, ut dixe­runt, fenetum suum de Cholnuk, quod in magnó prato se habuisse, quod eciam hereditarium suum fuisse asseruerunt, uendiderunt et alienauerunt totaliter Comiti Godyno cini Strigouiensi, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus pro duabus marcis finiti argenti iure perpetuo possidendum; et ipsas duas marcas finiti argenti confessi sunt ab eodem Godyno Comite se plenarie recepisse, et in dotem predictam persoluisse. Preterea domina mater ipsorum Dyonisij et Andree, relicta Lende, et fráter eorundem iunior Dernenk nomine, coram homine nostro, queni ad eosdem miseramus, confessi sunt eciam predietnm fenetum de Chol­nuk ob premissam causam dotis Comiti Godyno et ipsius he­redibus uenditum fuisse de eorum uoluntate et conscnsu. In cuius rei testimonium et memóriám ad peticionem parcium presentes conóessimus litteras sigilli nostri munimine robora­tas. Dátum per manus Magistri Sixti Ecclesie nostre Lectoris anno Domini millesimo CC° LXX° VIII° in idibus Julij. (Eredetie börhártyán, melyről a pecsét vörös-sárga-zöld-violaszihíi selyem­zsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom