Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
148. A budai káptalannak bizonyságlevele } liogy a nyúlszigeti premontrék apátja az ottani domokosrendieket a római széknél bepanaszolta. 1278. Nos Capitulum Budensis Ecclesie damus pro memória, quod vir religiosus fráter Martinus dictus Abbas de Ordiue Premonstratensium in Ecclesia Sancti Michaelis Arcbangeli de Insula Leporum commorans, una cum quibusdam fratribus suis ad nostram personaliter aecedendo presenciam, nomine suo et fratrum suorum protestatus est, quod cum nuper a grauaminibus et iniurijs illatis et inferendis per Predicatores, qui sunt procuratores sanctarum monealium de eadem insula ; appellasset ad Sedem Apostolicam solempniter et in scriptis nomine suo et Conuentus sui, poneudo se, et Conuentum suum, ac omnia sua sub proteccione Sedis Apostolice, pupplicando appellacionem suam tam apud Strigoniensem ecclesiam, quam apud alias ecelesias, ipsi Predicatores in contemptum et irreuerenciam Apostolice Sedis feria quarta proxima post Rcsurreccionem Domini missis famulis suis, potencialiter seruitores, siue seruicia dicti Abbatis et Conuentus sui exercentes, fecerunt crvdeliter et atrociter in contumeliain ipsorum uerberari, uestimentis et rebus alijs spoliantes eosdem, quendam eciam ex eis letaliter uulnerantes. In crastino autem eiusdem diei, hoc est quinta feria proxima ijdem famuli dictorum Predicatorum, assumptis pluribus complicibus, de mandato dominorum suorum cum gladijs, et fustibus, ae lanceis irruerunt super portám ipsorum, et eandem portám confringere conantes, attemptantes extrabere seruitores Abbatis et Conuentus declaustro, et peiora prioribus in personis ipsorum facere conabuntur. Super quibus, quum ad peticionem ipsius Abbatis et fratrum suorum duas personas, videlicet presbiteros chori nostri misissemus ad videndum ; ijdem presbiteri redientes ad nos retulerunt, quod dicti Predicatores de rebus 14*