Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

226. A szepesi káptalannak bizony ságlevele, hogy Vnd János comes jiainak beleegyezésével férjhez menő leányának Kachynak Thorki v nevü földet átengedte. 1281. Capitulum Ecclesie Beati Martini de Sypus presens scriptum inspecturis salutem in eo qui creauit omnia et guber­nat vniuersa. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futurisharum serie uolumus peruenire,quod cum Comes Jan Vnd cum filijs suis, Ewgin videlicet et Petro, ad nostram accedentes personaliter (presenciam) ex vna parte, ab altéra uero Symou gener ipsius cum quatuor filijs suis Petro, Paulo, Dominico et Laurencio coram nobis personaliter constituti; idem antedicti Jan et filij sui de consensu communi confessi sunt oraculo viue uocis, quandam terram eorum bereditariam, que wlgariter nuncupatur Thorkw, existentem inter duos riuulos Veresabna uocatum et Neneewyz, prenotato dicto Symoni genero ipsius, et filie sue que uocatur domina Kachy, et per ipsam filiam nepotibus suis in filios filiorum iure perpetuo possidendam, tenendam et babendam, et per cuncta tempóra irreuocabiliter optinendam certis metis et antiquis ubique distinctam. Vt autem hec donacio et assignacio perpetue firmitatis robor optineat, et ne processu temporum per quempiam in irritum retractetur, ad instantem peticionem utriusque partis presentes litteras eisdem concessimus nostri sigilli munimine roboratas. Dátum anno Domini M° CC° octuagesimo primo. (A azepesi káptalannak 1283-ki átiratából; a budai kir. kamarai levél­tárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom