Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

V 227. A vdczi káptalannak bizony ságlevele, "hogy Sapi Miklós comes és érdektársai Tagadopachia nevű földre nézve a Bikchey-i nemesekkel egyezkedett. 1281. Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in co, qui est salus om­nium et corona. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Comes Nicolaus filius Babus deSap, Matias filius Petri, Benedictus filius Egidij ab vna parte; Bikchey, Tymoteus et Benedictus filij eiusdem Bikchey, Ni­colaus et Stepbanus fráter suus filij Bochou, Leustachius et Martinus filij eiusdem Stephani; Mikou, Laurencius et Petrus filij Pasca; Zetta, Johannes et Sandur filij Anias pro se et pro Merk fratre ipsorum, nobiles de Bikchey ex altéra, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt oraculo viue vocis, quod super causa, que inter ipsos racione terre Tagadopachia uocate, iuxta Timoteuspacbia adiacentis, diucius fuisset venti­lata, et super eadem terra inter partes eciam duellum adiudi­catum extitisset; tandem in talem pacis concordiam et sem­piternam vnionem se dixerunt deuenisse: quod dimidietatem terre Tagadopachia vocate, cuius alia dimidietas in area duelli per composicionem Nicolao, Matie et Benedieto extitit deuo­luta, cum quadam particula terre Bikchei vocate, iuxta terram Castri Neugradiensis ex parte domini Regis Nicolao, Mathie et Benedieto donaticiam existentem, bereditariam eorundem nobilium de Bikchey, ut dixerunt, dedissent, contulissent et tradidissent Nicolao, Matie et Benedieto ac eorum beredibus iure perpetuo et pacifice possidendas sub terminis et metis inferius annotatis. Preterea in concambium et in commuta­cionem predicte terre Tagadopachia et particule prius dicte, ijdem Nicolaus, Matias et Benedictus quandam terram Bikchey vocatam, quam mediante nostro priuilegio tenebant, cuius tenor annotabitur, dedissent, contulissent et eciam tradidissent

Next

/
Oldalképek
Tartalom