Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

Nos BelaDei gracia Hungarie stb. (következik IV. Béla királynak 1256 ki okmánya, mint fentebb 303. sz. a.) Igitur predictus Comes Paulus in octaua supradicta cum antedictis duobus filijs suis iurauit, vt debebat, presentibus filijs Pangracij supradictis, et postea secundo die cum prefato homine Vestro et nostro, scilicet Andronico Custode Ecclesie nostre viro fidedigno, predicte partes ad faciem sepius norni­natarum terrrarum accedentes et circumeuntes ad nos reuersi dixerunt, quod mete et distincciones sepe dictarum terrarum boc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab oriente in loco, qui Kysmezewd dicitur iuxta riuulum Derges vocatum, vbi est terrea meta; exinde vádit directe ad occidentem ad quem­dam montem Felsytethey vocatum, vbi quondam fűit vinea; postbac iterum ad occidentem directe venit ad locum, qui mogost holom vocatur, iuxta campum cuiusdam vallis, que Vlnozowfey nuncupatur, vbi sunt lignee mete, et ibi illas ligneas metas prescriptus Comes Paulus versus aquilonem intra terras The­legd et Zabolch predictorum filiorum Pongracij, dicens idem Comes Paulus eas esse falsas, et per semetipsum quondam eas esse factas; et exinde per predictam vallem Vlnozoun directe similiter ad occidentem vádit infra vsque riuulum Kegek vocatum, et postea per riuulum Kegek deciinat ad aquilonem, 1 et venit ad illum locum, vbi quedam antiqua via cadit in Kegek, et inde exit ad campum Zakadath vocotum, et illic in capite illius campi sunt lignee mete, et terrea meta super arboribus ilicijs et populeis; et postea per médium pre­dicti campi Zakadath similiter ad aquilonem venit ad magnam viam transeuntem ad partes Transsiluanas, que est in medio ville Jenw et Zabolch, vbi iuxta ipsam magnam viam et ar­bores iliceas securi mactatas in signum mete est terrea meta; et exinde, sicut directe exit de syluis ad predictam viam inter memoratas villás transeuntem, eodem modo tendit versus aqui­lonem ad quandam vallem juncosam, que sasweolgy vocatur, vbi est terrea meta; adhuc per eandem vallem vádit ad aqui­lonem ad quandam aquam, que Koppankwnek nuncupatur, et exinde eodem modo uersus aquilonem transit campum Sumuzigeth vocatum, et venit iuxta flumen Crysij ad locum, qui Lopuhuslaz vocatur, vbi predictus campus Sumuzigethe per appropiDguacionem Crysij et Koppankwnek valde con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom