Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
stringitur, vbi mctc terrarum predictarum Thelegd etZabolch tam lignce quam terree terminantur. Et dixit idem Comes Paulus, quod omnes mete siue terree siue liguee, que ex parte terrarum Thelegd et Zabolch sunt inter metas et limites prescriptas, falsé essent, et quod quondam ipse eas fecisset; et contestatus est ; eas esse annichilandas; posthec autem flumen Crysij est meta, et vádit sursum ad orientem, et peruenit per meatum eiusdem Crysij ad terram Chetka, et ad eandem pertinentes, que est Comitis Lamperti íilij Nicolai de geuere Hunt Paznau ; et exinde per meatum eiusdem Crisij vádit supra ad predictam terram Berthem et transit adhue superius per eundem meatum Crysij inter medios montes et alpes, et peruenit ad illum locum, vbi quidam riuulus, qui Mehsedpot^oka vocatur, defluit in Crysium, et ibi terminatur meta in Crysio ; et postea per riuulum predictum, qui Mehsedpothoka vocatur, exit in terram, et vádit per eundem riuulum ad locum, vbi idem riuulus diuiditur in duos ramos; et posthec super illum ramum eiusdem riuuli, qui est a parte orientis, vádit supra vsque ad quendam montem, qui Vamusreze vocatur, vbi predictus riuulus terminatur; et posthec transit illum montem, et vádit ad íinem cuiusdam campi, qui Vainus nuncupatur, ct ille campus totus remanet ab oriente, et ibi in fine eiusdem campi Vamus vocati terminatur, et hoc modo terra Berthem distinguitur, sicut prefatus Comes Paulus et duo íilij sui antedicti, videlicet Nicolaus et Stephanus proprio ore nobis contcstati affirmarunt. Confessus est eciam sepius nominatus Comes Paulus et íilij sui prcnotati, quod dimidia pars tributi de Berthem, quod in portu Crysij exigebatur, quia flttmen Crysij commune est, siue via de Kalatha patuerit, siue non patcat, ccdet pleno iure Ladizlao ct Thome antedictis, et eorum heredibus, sicut páter eorum et alij antccessorcs sui ante tempus Tartarorum possederant ab antiquo. Item adiecerunt prefate partes, quod quecunque littere et priuilegia contra hanc ordinacionem ct cursus ac distincciones metarum, vbicunque ct quandocunque presentate fuerint, penitus casse liabeantur et annichilentur. Actum anno Domiui millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo. (IV. László királynak 1'284-ki megerősítő privilégiumából.)