Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

tum, et formulám vite vestre a felicis recordationis Gregorio Papa predeeessore nostro ordini vestro traditam, cum adhuc esset in minori officio constitutus, in eodem Monasterio insti­tutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabi­liter observetur. Preterea quascumque possessiones, queeunque bona idem Monasterium impresentiarum iuste et canouice possi det, aut in futurum concessione Pontifieum, liberalitate Regum vei Principum, oblatione íidelium, seu aliis iustis módis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda : Locum ipsum, in quo prefatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Johannis deMezano cum vineaet terris ibidem positis; vineas de Gilano cum omnibus terris, que sunt ad Raccam, et cum omnibus terris, que sunt ad Braus, et cum omnibus domibus et casalinis, que sunt in civitate Jadrensi, cum pratis, viueis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et piano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis liber­tatibus et immunitibus suis. Liceat quoque vobis persouas liberas et absolutas e seculo fugientes ad conversionem reci­pere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, utnulli sororum vestrarum postfactam inéodemloco professionem aliqua levitate sine Abbatisse licentia fas sit de claustro discedere; discedentem vero absque communium lit ­terarum cautione nullus audeat retinere. Pro consecrationibus vero altarium vei ecclesie vestre, sive pro oleo sancto, vei quolibet ecclesiastico sacramento, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vei alio modo audeat quidquam extorquere, sed hec omnia gratis vobis Episcopus Diocesanus impendat; alio­quin liceat vobis hec nostra auctoritate recipere a quocumque malueritis Catholico Antistite gratiam et commuuionem Sedis Apostolice obtinente. Quod si Sedes Dioeesani Episcopi forte vacaverit, iuterim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis Episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen, ut ex hoc proprio Episcopo super eis in posterum nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum Episcoporum copiam non babetis, si quem Episcopum Romane Sedis, ut diximus, gratiam et commuuionem habentem, et de quo plenam noticiam habeatis, per ves transire contigerit, ab

Next

/
Oldalképek
Tartalom