Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
eo benedictiones monialium auctoritate Sedis Apostolice recipere valeatis. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis ianuis, excommuuicatis et iuterdictis exclusis, non pulsatis campanis, submissa voce, Divina oflicia celebrare. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbatissa, vei tuarum qualibet succedente, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quam sorores communi consensu, vei earum maior pars consilii sanioris, secundum Deum et regulám providerint eligendam. Porro si Episcopi vei alii Ecclesiarum Rectores in Monasterium vestrum, vei personas regulares inibi Domino famulantes suspensionis, excommunicationis vei interdicti sententiam promulgaverint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolice indulta prolatam decernimus non tenere. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras Monasterii vestri nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, bominem temere capere vei interíicere, seu violentias audeat exercere. Preterea omnes libertates et immuuitates, quas Monasterio vestro venerabilis fráter noster . . . Arcbiepiscopus Jadrensis de Capituli sui assensu indulsisse dinoscitur, sicut in eorum litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum presentis privilegii inseri fecimus, qui talis est : Quia iuxta canonum sanctiones bone rei dare consultum stb. (következik Lőrincz jadrai érseknek 1260-ki okmánya, mint alább 378. sz. a.) Decernimus ergo, ut nulli bominum liceat idem Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vei ablatas retinere, minuere vei temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus Sedis Apostolice auctoritate. Ad indicium autem huius precepte a Sede Apostolica libertatis, unam libram cere nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, si