Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
altéra inter filios et nepotes Comitis Woffa in duas partes equales dimiserunt possídenduni; monasterium vero Orozlanus voeatum toti generaeioni eorum commune esse asseruerunt. Item Chanad similiter pro se et filio suo Wecke, Thoma pro se et filio Wgud, filijs Kechele, item Michaele pro se et filio suo Dominico, ac fratre suo Weyteh filijs Theodori; item Laurencio et Gregorio filijs Chemu similiter pro se, nepotibus Boguzlo fratris Belenyg, cesserunt totidem possessiones numero, sed fructuosiores prouentibus in Comitatibus infrascriptis, scilicet Chanadiensi, Thimisiensi, Syrimiensi, in Districtu de Makó, vltra Zawa, in Comitatu de Woswar, in Comitatu Jauriensi et in Comitatu Musuniensi, quarum quidem possessionum no mina in eorum priuilegijs diuisionalibus plenissime contineutur; sub tali vinculo et condicione penali interiecta, quod si qua parciuni de eisdem supra id, quod sibi in porcionem cessisset, sibi appropriaret, vei occupare niteretur, áia porcione priuaretur eo facto; cuius porcionis estimacio média pars Regio Fisco, alia vero medietas iniuriam pacienti et diuisionem obseruanti applicetur. Hoc eciam dcclarato, quod superstes parcium predictarum in alterius porcionem protelatis temporibus non subintret sub penaprenotata, partibus hoc assumentibus eciam vno ex eis remanente; si vero aliquis eorum de porcionibus suis aliquid alienauerit aut perdiderit, eciam altéra parcium possit recuperare, et restitutis semper expensis, ct non aliter possit rehabere; nisi per potenciám vei iniquum processum, forma iuris non observata fuisset exclusus de eisdem. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuum presentes concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus dilecti nostri et fidelis Magistri Smaragdi Prepositi Albensis aule nostre Vice-Cancellarii, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, decimo sexto kalendas Januarij, Regni autem nostri anno vicesimo secundo. (Báthory István erdélyi vajdának, 1572. Thordán a „feria quinta proxima post Dominicam Rogacionum" tartott tizenötödik törvénynapon készíílt átiratából, mely egészben véve 26 régi okmányt tartalmaz, a budai kir. kamarai levéltárban.)