Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

304. IV. Béla királynak Secek (Slatvina) birtokát tárgyazó adománya File számára. 1256. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem pagiuam inspecturis salutem in omnium saluatore. Quod Regia Cel­situdo ad remedium subiectorum prouide duxerit ordinandum, litterarum consueuit testimonio confirmari, ne processu tem­porum in irritum aliquatenus reuocetur. Proinde ad vniuerso­rum noticiam volumus peruenire, quod cum nos consideran­tes fidele seruicium Fylo filij Filey, contulimus sibi in Secek terram ad tria aratra sufficientem, de qua fidelis noster Aba, quem pro ordinandis terris in Scepus miseramus, retulit nobis, quod in aliqua parte esset nemorosa, lapidosa, nec piscinis habilis, nec molendinis; dictus iam File tali condicione eam assumpsit, quod pro tribus aratris de ea seruiret, et quod racione eiusdem terre nobis teneatur ad exercitum proficisci, ac per omnia idem seruicium exhibere, quod alij jobagiones de Scepus facere consueverunt, sicut in ipsorum communi priuilegio super libertate sua habita, plenius continetur. Cuius terre prima meta, prout in litteris Magistri Abe vidimus, incipit a prato, veniendo de Foro Sabbathi in sémita vádit per montem Cost transeundo riuulum Scunk, ascendit ad mon­tem usque ad viam ; ibidem transit alium montem Cost, cadit in riuulum Melpotok; inde transit versus Saxones de Poprád ad quoddam pratum, et in eiusdem prati riuulo descendit ad quandam paludem; inde tendit ad fontem, et redit ad metas antedictas. Vt igitur nostra confirmacio fideni roburque per­petue firmitatis obtineat, presentes litteras nostras dedimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Smaragdi Albensis Prepositi aule nostre Vice Can­cellarij, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo

Next

/
Oldalképek
Tartalom