Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Dátum Neapoli VIII. kalendas Maii Pontificatus nostri anno primo. (Theiner. Vetera Mouumenta Slavorum Meridioualium I. köt. 84. 1.) 279. IV. Sándor pápa Columbanus barátot trau-i püspöknek kinevezi. 1255. Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis . . . Archidiacono et Capitulo Traguricnsibus salutem et Apostolieam benedictionem. Licet continuata supervenientium ncgotiorum instantia nos, qui disponente Domino universali regimini quamquam insufficientibus meritis presidemus, in sultibus impetat successivis, sollicitudo tamen omnium Ecclesiarum nostris incumbens humeris, tanto arctius quotidiana nos meditatione perurget, quanto ad id sumus specialius, inimo principalius deputati. Cum igitur per litteras vestras, et etiani per dilectum filium Marcum Presbiterum, et Gervasium Diaconum, Canonicos vestros, quos de fidelitate etdiligentia plurimum commendamus, nobis duxistis cum instantia supplicandum, ut Ecclesie vestre pastoris destitute solatio providere de Pontifice curaremus; nos volentcs vestro satisfacere desiderio in hac parte, ac intendentes talem ibidem personam preficere, que plus suis meritis Presulatus dignitatem extoliat. quam ipsa Pontificatus efFeratur honore; venerabilem fratrem Columbanum Episcopum Traguriensem Penitentiarium nostrum Ordinis Minorum, virum utique litterarum scientia preditum, morum lionestate et consilii maturitate preclarum, eidem Ecclesie preíicimus de fratrum nostrorum consilio de potestatis plenitudine in Episcopum et pastorem, plena sibi tam in spiritualibus, quam in temporalibus ipsius Ecclesie administrationc concessa; firma spe fiduciaquc l etcnta, <jiiotl