Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

eadem Ecclesia per ipsius industriam auctore Deo augebitur in utrisque. Quocirca Universitati vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum tamquam patrem et pastorem animarum vestrarum, immo potius nos in eo benigne recipien­tes et honorifice pertractantes, impendatis ei reverentiam tam debitam quain devotam, eius mandatis et monitis salubribus intendendo humiliter et devote; alioquin sententiam, quam tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Dátum Anagnie IIII. nonas Julii Pontiíieatus nostri anno primo. (Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 85. 1.) 280. I V. Sándor pápa a damiánrendü apáczák nagyszombati zárdá­ját IV. Béla királynak pártfogásába ajánlja. 1255. Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio . . . Illustri Regi Vngarie salutem et Apostolicam benedictio­nem. Poteris Regi Regum, in cuius manu sunt omnium pote­states et omnia iura Regnorum, in tuis actionibus complacere, si diligas pia loca, et pcrsonas honores in eis Domino farnu­lantes. Inde est, quod Serenitatem Tnam rogamus, monemus attentius, et hortamur, quatinus dilectas in Christo filias Abba­tissam et Conuentum pauperum sororum inclusarum in Tyrna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis habens ob re­uercnciam Beati Petri et nostram propensius commendatas, eis in suis necessitatibus adesse studeas pietatis intuitu pariter et prodesse; preces nostras taliter admissurus, quod eedem eas apud Excellentiam Tuam fructuosas sibi sentiant per effectum, et nos Magnificentiam Tuam possimus propter hoc non immerito commendare. Dátum Anagnie III. Idus Julij Pontiíieatus nostri anno primo. (Eredetie bőrhártyán, melyről a pápának ólompecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom