Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
250. A nyitrai káptalannak bizonyságlevele, hogy Jakab Henanak fia lucláni birtokát Vitkónak eladta. 1253. Vniuersis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nyttriensis Ecclesie Capitulum oraciones in Domino. Significamus vobis, quod Jacobus filius Hena in nostri presencia constitutus, locum curie sue in Ludan existentem, et adjaeentem ab una parte loco curie Witkonis, ab altéra vero loco curie Comitis Indrib, presentibus fratribus suis, Benedicto scilicet et Aghka, ipsisque consencientibus, vendidit ipsi Vitkoni pro tribus marcis argenti iure perpetuo possidendanr, et hanc pecuniam ab eodem Witkone percepit plenarie coram nobis. In cujus rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo, ducentesimo quinquagesimo tercio, dátum quarto kalendas Április. Magistro Demetrio Lectore Nyttriensi existente. (Rajcsányi Adam kézirati gyűjteményéből.) 251. A pozsonyi káptalannak bizonyságlevele, hogy Btriveyn a pozsonyi vár hírnökeinek főnöke több váremberrel bizonyos peres monari birtokra nézve egyezkedett. 1253. Capitulum Posoniensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo, qui est salus omnium. Ad vniucrsorum harum serie uolumus deuenire noticiam, quod Benveyno quondam Mayore preeonum Castri Posoniensis ab vna parte, Bwd et Buhta, qui se dicebant fuisse