Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

de villa Monar, castrensibus, qui descensum dantes dicuntur Nicolao filio Terpuz, et Bacha filio Bache Comitis, jobagioni­bus Castri ex altéra coram nobis constitutis, ijdem castrenses, Bwd scilicet et Buhta confessi sunt, quod cum ipsi dictum Berweynum coram Puero Curiali Comite Posoniensi traxis­scnt in causam proponendo, ipsum quandam terram Castri Monar nomine inter terras Moncb quondam Decani ex vna parte, et Musk castrcnsis ex altéra iacentem indebite occu­pando detinere; idem Berweynus litteras domini Rolandi Pa­latini et Comitis Posoniensis coram eodem Curiali Comite exhibuisset, in quarum tenore satis expresse intellexisset con­tineri Curialis Comes memoratus, ut ipsam terram iure dona­tiuo Regio possedisset Berveynus memoratus ; et eciam cum alie terre a Castro Posoniensi alienate per registrum domini B. Illustris Regis nostri Castro Posoniensi fuissent restitute, ipsa terra Monar apud eundem Berveynum ordine judiciario ab eodem Palatino et Comite Posoniensi prolat^ relicta fuis­set; prout in litteris eiusdem Palatini eontinetur. Vnde pre­dictus Pucr Curialis Comes Posoniensis eosdem castrenses tan­quam calumpniatores habuisset pro conuictis pro eo, quia ordine iudiciario litem propositam intrassent mouendo litis questionem. Et licet memorati castrenses ut calumpniatores in personis propriis fuissent condempnandi; tamen causa mu­tue dileccionis penam, quam pati debebant in personis, eisdem indulsisset Berveinus supradietus, saluo iure predicta terra Monar eidem Berveyno remanente. Nos igitur in huius rei te­stimonium ad peticionem utriusque partis litteras presentes concessimus sepedicto Berveino sigilli nostri patrocinio com­munitas. Dátum in octauis festi Beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio ; Magi­stro Smaragdo Ecclesie nostre Preposito, Jacobo Cantore, Sixto Decano existentibus. A B C D E (Eredetie bőrhártyán, a hártyazsinegen fügött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom