Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

a dictis Cristophoro et Jobaune; et predicti, scilicet Arund, Pousa et alii partes aduerse proposuissent, quod eadem terra. que inpetebatur, ipsorum esset hereditaria (et) per Lazarum uiolenter fuisset occupata. Nos igitur ordine iuris obseruato, terminum et processum responsionis obseruantes, sepedictis Cristophoro ct Johanni testimonio commendabili indiximus approbare. Cum litteras super eadem terra couí'ectas in con .bustione domus eorum dixissent amisisse, octauam scilicet Jacobi in terminum assignantes; ct cum in predicto termino testes solempnes produxissent, ad peticionem uirorum nobi­lium in fauorem parcium condescendencium, partes ad pacem permisimus reíbrmandam, et pex inter ipsos tali condicione est composita et reformata: Vt terra eadem, super qua lis uertebatur, iam sepedictj Cristophorus et Johannes in perpe­tuum deberent obtinere, sicut páter eorum possidebat ex antiquo, emptionis modo sibi comparata. Cuius terre prima meta incipit ab occidente iuxta flumen Pothoc in magna uia, et tendit usque ad terram Lazari nominis, vbi est maxima uia ; et de illa magna uia tendit uersus occidentem usque ad terram Coraldy Magistri Dapiferorum domine Regine; et in­cipiunt tunc uenire in parua uia, et tendunt usque ad predic torum antedietam terram, quam uendiderunt; et uadit infe­rius uersus meridio (igy) partém transeuntes, finirunt iuxta dictum Potoch in occidente terminacionem. Ne auteni huius uendicionis et conuencionis contractus ualeant per quempiam in posterum retractari, presentes concessimus litteras sigilli nustri munimine roboratas. Dátum anno Domini M° CC" quin­quagesimo IU U. (Az eredeti után Véghelyi Dezső, Hazai Okmánytár I. köt. 27. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom