Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

continue fidelitatis nexus et seruiciorum emineneium frequen­eia stringit, nobis vberiori nostre gracie munere eonfouere. Proinde ad vniuersorum preseneium et posterorum. noticiam liarum serie uolumus peruenire, quod animo reuoluen'es di­lecti et fidelis nostri Comitis Herbordi filij Osl Comitis conti­nue fidelitatis obsequia, que a tenera adhuc etate nostra pari­ter et sua in nostra curia edueatus, sinc intermissione nobis exhibuit, tunc in mente statuimus, eum prouehere munificen­cie Regie donatiuis; et ut quedam de multis fidelitatis eius obsequijs, que longum foret omnia enarrare, presentibus ex­primamus, vice quadam in Ruscia, sub magna porta Gallicie, que uocatur Vngarica, nobis nostrisque Baronibus in expedi­cione presentibus, laudabiliter dimicando, dehinc eciam super fluuium Denisztur viriliter coram nobis prestitit in conílictu. Reuersus autem nobiscum in corpus Vngarie, sepius lega­cioues nostras detulit extra Regnum; processu uero tempo­ris cum Regnum nostrum Diuino iudicio, cui resisti non po­tcst, inuasit gens pestifera Tartarorum, ipse tam possessio­nes, quam omnes fratres et consanguineos suos, et alios ca­ros relinquens, in nostro seruicio nobiscum ad partes mari­timas transiuit, ubi cum nostro lateri per suum continuuni seruicium adbesit, custodie karissimi primogeniti nostri Stephani Regis Illustris, eum cum grandi fiducia duximus deputaudum , statuendo eum ad habitandum in Castro Clyz, in domo proxima ad eundem karissimum primogenitum no­strum antedietum, ut tempore periculi tunc imminentis, eum lateri suo uelud quoddam propugnaculum haberet pro­ximum atque fidum, vbi fidelitatis eius nitor precipue da­ruit coram nobis, qui tam in terra quam mari nobis eo tem­pore inpendit laudabiles famulatus. Redeuntibus autem nobis de partibus martimis duce Christo, accidit contra Ducem Au­strie nos exercitum commouere, in quo, sicut et in alijs con­flictibus, nobis honorifice deseruiuit. Demum uero sub castro Kwszug, vbi púm suis tam earis quam familia cominendabili­bus actis extftit triumphator, decem numero de suo consorcio sunt letaliter uulnerati, per quorum victoriosum conflictum nobis idem castrum reddidit uis celestis. In memóriám igitur tot et tantorum seruicior(um eiu)s non tamen in plenam recom­pensaeionem, cum longe minus sit, quod ei offerimus in pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom