Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

senti, quam que ab eo suscepimus indecidue fidelitatis et emi­nencium seruiciorum muuera frequentata, possessionem quan­dam nomine Haszna ultra D(rauum in) Comitatu Zaladiensi cxistentem, eidem Herbordo Comiti et suis heredibus, here­dumque successoribus, sic pure ac plene contulimus iure per­petuo possidendam, ut tam donandi, quam vendendi, seu di­mittendi, in ultimo testamento cuicum(que voluerit liberam et a)bsclutam habeat facultatem, sub eisdem terminis seu metis, et cum omnibus pertinencijs, quibus fratri suo bone me­morie Benedicto quondam Episcopo Jaurinensi, quo defuncto eadem possessio ad nostras manus extitit deuoluta, contule­(ramus eandem. Term)ini autem possessionis ipsius, sicut per litteras dilecti et fidelis nostri Dionysij Palatini et Comitis Posoniensis, tunc Bani tocius Sclauonie nobis constitit, hoc ordine distinguntur. Incipit igitur ab oriente ex parte terre Beryvoy, ubi duo fluuij iunguntur, qui Ilseuch vocantur, et ibi est meta terrea, et ibi tenet metam cum ipso Beriuoy filio Vi­dus, et parum inferius descendendo, tenet ad Opoy, et ibi est meta terrea, et inde descendit ad vnum riuulum, qui uocatur Mortunp(oto)ka, et inde descendit ad alium riuum, qui voca­tur Colbaznuk, et ibi est meta ; et per eundem riuum tendit inferius in minoreni Razyna, et ibi transit minorem Razynam ad quandam pirum, in qua est crux, et sub eadem meta ter­rea ; inde ascendit ad vnum monticulum, qui berch dicitur, — — — — — —, ubi est meta sub fago, et in ipsa arbore crux in consuetudinem mete; inde descendit in quandam val­lem, vbi duo riui iunguntur, et transit riuos, et vádit ad vnum monticulum, vbi est meta terrea; inde descendit in vallem, vbi est meta sub fago, et in eadem crux continetur; et inde vádit ad magnam Razynam, ubi tenet cum Cornomero pream­bulo metas; inde in eadem Razyne uadit superius ad partém meridionalem, tenendo metas cum Cruciferis Sancti Sepulcri, et per eandem Razynam tendit superius, et tenet metas cuni Castro Crisiensi, vbi est demus Zodislou; et inde in eadem Razyna vádit superius, et perueniet ad caput ipsius Razyna, et ibi quidam riuulus nomine Vepernuck cadit in caput Ra­zyna ; et inde in riuo Vepernuck uadit superius, et tenet metas cum Cercaburda; inde ascendit in montem ad partes occideu­tales, et ibi est meta terrea sub arbore, in qua est crux; et

Next

/
Oldalképek
Tartalom