Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

iniuriis, molestiis, uexationibus et exactionibus, que et quas iniuste et iudebite infert nobis populis et jobagionibus Eccle­sie Sancti Martini Grauamina vduornicorum sunt hec: Cogit eos soluere filum in unoquoque niense ad unum rete usonis et portare ad monasterium, et dare interim panem illis, qui parant retia, et soluere decimas, et renouare ortum eiusdem Ecclesie in Pannónia cogit iudebite. Grauamina equestrium seruientium sunt istu : Quod cum non teneantur dare equum nuntiis Abbatis, cogit eos, nec dat pre­bendam equis ipsorum in uia, quod facere debet; et petunt dari. Et cum Abbas non debeat extra Regnum ducere equos eorum. recipit tamen ab eis, et ducit, et semel duxit Romám XXII equos eorum nec reddidit, et cum non teneantur metere arundines, nec quinque capetias per siugulas mansiones. nec fenum coliigere vei portare, tamen indebite cogit eos. Gra­uamina uero fabrorum, pellipariorum, coco­rnm, pistorum, sutorum, cubiculariorum sunt hec : Cum incessanter debitum exerceant officium, compellit eos iusuper grauia plaustra ducere per totum Regnum Hun­garie incessanter. Grauamina uero Sacriferorum sunt ista : Quia cum teneantur dare equum ad portaudam ca­pellam Abbatis, et Abbas postquam reuertitur, illám debeat eis reddere, hoc non facit, sed donat eum cuivult; et quinque equos illorum douauit amicis suis, et quod plus est, quolibet anno accipit ab eis duas marcas indebite. Piscatores uero de uilla Veynek conqueruntur, qui cum pisces dare teneantur, et remigare carinam plenam victualibus usque ad locum, qui dicitur Zigetfeu; ipse tamen compellit eos usque ad coníinia Regni Hungarie, et iusuper compellit eos explere officium nautarum in certo loco stando, ducendo currus et victualia, equos et alia ultra et citra Danubium, quod non de­beret facere. Homines quidem de villa Teneu con­queruntur, quod cum teneantur portare Ecclesie Sancti Mar­tini leuem currum uini ad expensam unius diei, Abbas facit imponi curribus ipsorum ouus importabile. Homines nem­pedeuillacustodumporcorum conqueruntur, quod cum soluaut Abbati et Couuentui de singulis binis mansioni­bus unum porcum et LX pelles caprinas cum aruinasuftícienti, et soluant eciam quadringentos akones optiuii tritici, Abbas

Next

/
Oldalképek
Tartalom