Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
Vrias compellit eos facere legaciones, parare tunellas, portare plaustra indebite; insuper compellit eos indebite soluere decimas agnorum, edonum et apum. Jobagiones nempe de Sala, scilicet Homot et proximi corsanguinei eius, conqueruntur, quod Abbas recepit terram eorum, et dedit advenis; et quod compellit eos reddere tributa hospitum, et explere officium jobagionum. Portatores enim capelle de villa Olup conqueruntur, quod cum debeant ducere equos, qui portant capellam Abbatis, ipse Abbas recipit equos ipsorum, et mittit in legationem per nuntios suos, uel etiam donat eos alicui; et sic in quinque uicibus eis abstulit quinque equos. Porro grauamina piscatorum de Sala sunt ista : quod cum teneantur de singulis mansionibus dare unum fertonem pro piscibus, uel pisces, et portare fructus ad monasterium supradictum; ipse Abbas super his cogit ipsos ducere oues et boues, et portare rotas, quod si non faciant, facit eos tundi uel uerberari. Item jobagiones et officiales Monasterii supradicti conqueruntur, quod cum teneantur tantum portare decimas ad orreum illius obediencie Sancti Martini, de quo loco, uel in quo loco uel uilla dant decimas, et teneantur dare, et non portare idriam brasii et annone, que datur ad festum Sancti Martini; ipse Abbas cogit eos portare ad monasterium Sancti Martini; licet, ut dicebant predicti jobagionum procuratores, quod dietus Abbas non offendet eos, sed benefaciet eis. Quibus conquestionibus et petitionibus receptis, lectis et cognitis, auditis confessionibus, allegationibus et rationibus utriusque partis tam jobagionum et populorum, quam Abbatis et procuratorum Conuentus, inspectisque priuilegiis eorum diligenter, habito insuper consilio virorum prudentum, et per nos frequenter et plenius deliberato: Nos supradicti fráter Enoch et Magister Cognoscens, per ea, que uidimus et cognouimus, pronunciamus, arbitramur, laudamus precipimus amicabiliter, componentes de partium uoluntate spontanea et consensu expresso, et pro bono pacis: Quod dietus Abbas non debeat exigere decimas ab vduornicis, sed sit contentus iis, que debent et tenentur, sicut continetur in priuilegio uel sententia Nicolai quondam Comitis Palatini; et quod ipsi vduornici teneantur unoquoque mense dare, et dent filurn ad