Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
Nec tenentur metere arundines, nec quinque capecias per singulas mansiones; nec tenentur fenum coliigere vei portare. Item hec sunt grauamina fabrorum, pellipariorum, cocorum, pistorum, sutorum, cubiculariorum, qui incessanter debitum exercent ofíicium : Compelluntur plaustra grauia ferre per totum Regnum Ungarie incessanter. Item hec sunt grauamina sacriferorum : Tenentur dare equum ad portandam capellam Abbatis, que Abbas debet reddere, dum reuertitur de via. Sed Abbas Vrias quolibet anno accipit duas marcas pro equo indebite, et quinque equos eorum bonos donat suis amicis. Item piscatorcs de villa Veinik grauantur, quia Abbas Úrias compellit eos remigare carinam plenam victualibus ad coníinia Regni Ungarie indebite; iusuper compellit eos explere officium nautarum, qui tamen pisces debent dare. Item villa Teneu tenetur portare cum Abbate leuem currum vini ad expensam unius diei; sed Abbas Vrias imponit currui ipsorum onus importabile. Item villa custodum porcorum soluit Abbati et Conuentui de singulis binis mansionibus unum porcum et sexaginta pelles caprinas cum aruina sufficienti. Soluunt eciam quadringentos acones optimi tritici. Sed Abbas Vrias compellit eos facere legaciones,parare tunellas, portare plaustra indebite. Insuper compellit eos soluere deeimas agnorum, hedorum et apum. Item hec sunt grauamina jobagionum de Sala, Omoch scilicet etproximorum eius. Abbas Vrias recepit terram eorum et dedit aduenis, et ipsos compellit reddere tributa hospitum, et explere officium jobagionum. Item in villa Torian sunt sex mansiones vduornicorum, sunt dati a sancto Rege, quos Abbas fecit aratores. Item hec sunt grauamina portatorum capelle de villa Olup: Ipsi debent ducere equos, qui portant capellam; Abbas vero recipit equos dictorum torum, et mittit in legacionem sub nuncios, et insuper quando vnlt, dat in dono; et ita abstulit eis quinque vicibus quinque equos. Item hec sunt grauamina piscatorum de Sala. Pellunt oues, boues, porcos, portant rotas; est tamen debitum eorum dare de singulis mansionibus unum fertonem, et portare fructus ad monasterium.