Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
Item hec sunt grauamina jobagionum et offieialium; quod cum teneantur portare deeimas ad horreum illius obediencie, de quo loco, vei in quo loco vei villa dant deeimas; et teneantur dare et non portare hidriam brasii et annone, que datur ad festum Sancti Martini; Abbas compellit eos portare ad monasterium Sancti Martini. Item hec sunt grauamina Bench clerici de Sala: Ego Bench conqueror vobis dominis inquisitoribus, quod Vitális monachus, et Micliael conuersus iuhibuerunt mihi scrinia tria in camera Sancte Marié in Sala reposita ; dum autem vellem recipere ut mea, erant venientes laici Jacobus, Benka et alij, violenter abstnlerunt multis videntibus, et custodem camere fratrem Clementem, mea mihi reddere volentem, grauiter ceciderunt semivivum relinquentes, et hec facta sunt post sacramentum inter nos et dominum Abbatem factum. Item Michael conversus, Benka et Jacobus cum quibusdam aliis viginti electos boues a me abstulerunt, et duos ex eis iu eodem loco frustatim mactaverunt. Et hec omnia paratus sum probare tempore oportuno. (Az eredeti okmány a pannonhalmi főapátság- levéltárában.) 343. A választott bíráknak ugyanazon iigybeni ítélete. 1233. Cum Patre nos Natus iuuet hic et Spiritus Almus. Suadente liumani generis inimico, qui propter elationis concupiscentiam et proteruitatis superciliositatem de ineffabili glória celestis regionis depulsus, in terris artem nephariam sue iniquitatis maximé inter electos inuicem et diligendos exercet serninando zizaniam, suscitando rixas, odia procreando, peiora et et pessima perpetrando, ut qui iu hereditatem glorie supradicte non ab illo persuasore, sed a Christo, qui de Beatissima \ ir-