Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

304. Béla ifjabb király Franco és István, Berthold comes fiai számára II. Endrének Muthsa helységet tárgyazó adományát megerősíti. 1230. Bela Dei gracia Rex, primogenitus Regis Hungarie, vni­uersis pie in Christo iiiuentibus salutem cum uere salutis augmento. Cum inutiles et superfluas perpetuitatum donacio­nes de uoluntate patris nostri Illustris A. Regis in irritum re­uocaremus, tideles nostri Franco et Stephanus filij Bertoldi Comitis obtulerunt nobis priuilegium patris nostri super qua­dam terra in Comitatu Supruniensi, uidclicet uilla Muthsa, super quo ad nostram fuerant citati presenciam. Nos igitur considerantes racionabilem donacionis causam ; presertim cum inter eetera, quibus idem Bertholclus Regi et Regno utilis et tidelis extitisse dinoscitur, idem per circulum anni extra Re­gnum cum sorore nostra ex mandato patris nostri in Thurin­gia una simul cum uxore sua in grauibus expensis et faniosa conuersacione ad honorem tocius Regni eommendabiliter la­borauerit; filius quoque prenominati B. per sanguinis effusio­nem in servicio patris nostri de hac uita decedens graui eon­dicione niortis fauorem Prineipis et Regni euidenter sibi com­parasse perhibetur. Pro hiis, et aliis fidelitatis sue insigniis, quibus iugiter in seruicio patris nostri desudauit, et post ipsum filii eiusdem non minori deuocione nobis astiterunt; antedic­tam donacionem patris nostri non tantum non minorare, sed pocius augmentare decreuinms. Eapropter sepedictam terram expresse ad X»aratra de consensu fratris nostri Illustris Cholomani Regis, et Principum nostrorum consilio pretaxa­tis fratribus F. et S. suisque heredibus perpetuo irreuocabi­liter possidendam confirmamus. Anno Incarnacionis Dominice M° CC° XXX" Pous Magistro Tawarnicorum, Schak Dapifero­rum, Michahele Pincernarum, Pousa Agasonum nostrorum Ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom