Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

gistris existentibus. Jula Woiwada existente. Datuin per ma­nus Mathie Prepositi aule nostre Cancellarij. (Eredetie börhártyáu, a viola-fehér-sárga selyemzsinóron függött pecsét el­veszett ; a budai k. kamarai levéltárban ) 305. Béla ifjabb király nagyatyjának III. Bélának a Görögország­ban vitézül harczolt Lob és Tamás részére adott adománylevelét tartalmilag újra kiadván, megerősíti.. 1230. Bela Dei gracia Rex, primogcnitus Regis Hungarie vni­uersis presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui salus omnium est. Cumvoluntate patris nostri, et maturo Principum terre nostre consilio perpetuitatum donaciones invtiliter factas reuocaremus, optulit nobis Cbama filius Lob, terre nostre no­bilis, quoddam priuilegium pie recordacionis avi nostri quon­dam Bele Regis, concessum super donacione nouem terrarum seu possessionum; quod postmodum apud nos casu acciden te, vei ex improuidencia est amissum. Nos ergo consideran­tes fidele et excellentissimum seruicium Lob patris ipsius, et Thome fratris eiusdem, quod exhibuerunt in Grecia, fideliter invigilantes Regie Maiestati, et bonori vsque ad sanguinis effusionem dimieando se morti tradere non formidantes; quo­rum probitas et insignia facta et seruicia fideliter exhibita Ompudinus tunc Banus, et Leustaehius Voyvoda ad aures Bele Regis et noticiam retulerunt, eum quibus dicti homines in Grecia militauerunt. Et propter tot insignia virtutum, et quia merita non debent defraudari premio, idem Bela Rex auus noster contulit et condonauit Lob et Thome pro fidelitatis sue constancia possessiones, videlicet Besscel, Ombozteleke, Fi­zestelek, Popteleke, Kundurmart, Mohai, Deuecher inferiorem et superiorem Deuecher, et villám Igalia iuxta fluuium Syov, in qua est ecclesia Beati Andree edificata, in Comitatu de Do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom