Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
colligantur, nos centesimam huiusmodi remittentes in locis, in quibus non extitit per exeeutores indicta, volumus et mandamus, ut singulis vestrum per se vei alios centesimam ipsam in locis sibi subditis, in quibus indicta fűit et non extitit persoluta, a tempore quo indicta fűit, usque ad tempus predicte decime, legata quoque in eisdem locis subsidio predicto relicta, omnes quoque obventiones undecumque et qualitercumque ipsi subsidio in locis provenientes eisdem, tam pro tempore preterito quam futuro colligatis integraliter, et fideliter conservetis, eaque omnia penes illos, qui decimam per nos eidem subsidio deputatam custodierint, ad opus predicti subsidii deponatis, facientes nichilominus, quod de trunco in supradicto Coneilio ordinatum extitit observari, videlicet , ut in singulis ecclesiis truncus ponatur concavus tribus clavibus consignátus ; prima penes Episcopum, secunda penes ecclesie sacerdotem, tertia per aliquem religiosum laicum conservandis, et in eo fideles quilibet, iuxta quod Dominus eorum mentibus inspiraverit, suas elimosinas (leponere in remissionem suorum peccamiuum moneantur, et in ipsis ecclesiis semel in ebdomada pro remissione huiusmodi peccatorum, et presertim offerentium elimosinas certa die, quam tamen sacerdos pronuntiet, populo , missa publice decantetur. Concedimus insuper, ut si aliqui crucesignatorum infra tempus a nobis ad votum exequendum huiusmodi assignandum decesserint, illarum indulgentiarum et gratiarum sint plene participes, que obeuntibus in eiusdem terre servitio sunt concesse. Commutandi ad bee a personis earumdem Diocesium emissum ieiuniorum ac cuiuslibet peregrinationis votum in negotii predicti subsidium, ac etiam per censuram ecclesiasticam crucesignatos quoslibet, cuiusque digni tatis , vei couditionis fuerint, compellendi, ut in eodem termino illud executuri ad terram predictam aceedant, vei ipsum redimant, si legitimo fuerint impedimento detenti, et vos pensatis personarum et aliis circumstanciis illud videritis redimendum. In hoc autem et aliis premissis articulis, in quibus aliqua vestre circumspectionis arbitrio relinquuntur, maximé sic vestras conscientias oneramus, ut in die strieti examiuis teneamini l)eo et nobis exactam reddere rationem ; deputandi quoque personas ydoneas in eisdem Diocesibus MONUM. HUNG. H1ST. — DlPf-. 9. 5