Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
ad redemptiones huiusmodi fideliter colligendas, et sub testimonio fidelium consignatas deponeudas in tuto, quousque per nos dispositum fuerit, qualiter in huiusmodi subsidium convertantur, vobis plenam tribuimus facultatem. Volumus preterea et concedimus, utvos, qui in officio predieationis crucis pro presenti negotio per triennium duxeritis laborandum , illis immunitate ac privilegiis gaudeatis, illiusque indulgentie, etiamsi infra ipsum triennium cum intentione decedatis huiusmodi, sitis participes, que persoualiter in terre predicte subsidium transfretantibus in Generáli Concilio noscuntur esse concessa. Volumus insuper et presentium auctoritate districte preeipinius, quod in premissis exequendis sitis solliciti et atteuti, nec in illorum executione altér alterum impediat vei perturbet. Non obstante, si aliquibus, quod excommunicari, suspendi vei interdicinon valeant, a dicta sede forsitan sit indultum, et quibuslibet aliis indulgentiis, privilegiis seu litteris ab eadem sede obtentis, per que predicta impediri vei differri possint, et de quibus specialem oporteat in presentibus fieri mentionem. Dátum Lugduni VI. Kai. Octobris (Pontificatus nostri) anno tertio. In e. m. Arehiepiscopo Colocensi et universis Episcopis sue proviucie. (X. Gergely pápa Kegcstáibúl, Theiner id, m. 1. k. 81G. 1.)