Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

intuitum, discriminaque considerent, que per hoc eidem fidei orthodoxe non est dubium imrninere, ad assumendum terre sepefate negotium se potius ingerent ; quam invitari ad hoc commonitionis alicuius suffragio expectabunt : quia tamen speramus, quod vocem virtutis tribuit Dominus voci sue, ver­bum crucis ad promotionem ipsins negotii in vestris Civitati­bus et Diocesibus decrevimus proponendum, ad quod eo con­fidentius personas vestras duximus eligendas, quo magis ad id fame vestre claritas et pastoralis officii debitum nos invi­tat. Ideoque fraternitati vestre predicationis officium in eis­dem Civitatibus et Diocesibus presentium auctoritate com­mittimus in remissionem peccaminum iniungentes, quatenus in huiusmodi officio iuxta datam vobis a Deo prudentiam procedentes, illud efficaciter et prudenter, non obstaute, quod hoc idem alii forsitan sit commissum, exequi studeatis; om­nes quos hoc (így) utiles fore putabitis, instantius inducendo, ut suscipientes cum reverentia signum crucis ; ipsamque suis cordibus et humeris affigentes, ad terre memorate succursum viriliter se accingant, ac ipsius negotium fideliter exequan­tur. Et ut iidem fideles premissa eo libentius, eoque ferven­tius prosequi studeant, quo potiorem se noverint fructum ex suis laboribus percepturos, nos de Omnipotentis Dei miseri­cordia, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctori­tate coníisi, et illa, quam nobis Deus ligandi atque solvendi contulit, potestate, omnibus vere penitentibus et eonfessis; qui huiusmodi laborem salutifere crucis signo suscepto in personis propriis subierint, et expensis, plenam peccatorum suorum, de quibus corde contriti et ore confessi fuerint, ve­niam indulgemus, et in retributionem iustorum salutis eterne pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis pro­priis illuc accesserint, sed in suis dumtaxat expensis iuxta qualitates et facultates suas viros ydoneos destinarint illic iuxta provideutie vestre arbitrium moraturos ; et illis simili­ter, qui licet in alienis expensis, in personis tamen propriis assumpte peregrinationis huiusmodi laborem impleverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Huiusmodi quoque remissionis volumus esse participes iuxta quantita­tem subsidii et devotionis affectum omnes, qui ad subventio­nem ipsius negotii de bonis suis congrue ministrabunt. Per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom