Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
sonas insnper, familias et bona eorum, ex quo erucem suseeperint, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, statuentes, ut sub Dioeesanorum suorum defensione consistant. Ut autem iidem crucesignati eo exequantur libentius et ferventius votum sulim, quo pluribus fuerint favoribus communiti; presentium auctoritate concedimus, ut iidem illis privilegiis eaque immunitate gaudeant, que in generáli crucesignatorum indulgentia continentur. Et quod per Sedis Apostolice litteras, vei legatorum ipsius extra suas Dioceses, nisi ille, que ab eadem Sede obtente fuerint, plenam de indulto huiusmodi mentionem fecerint, non valeant conveniri, dummodo parati existant coram suis ordinariis de se querelantibus respondere, quos per vos ab hiis ecclesiastiea defendi censura, cessante appellatiouis obstaculo, volumus, qui eosdem contra indultum huiusmodi predictave privilegia et protectionis nostre tenorem presumpserint temere molestare: ita tamen , quod aliquis vestrum de hiis, que judicialem indaginem exigunt, et indultum privilegiave huiusmodi seu personas, familias et bona crucesignatorum ipsorum non contingunt, se in liac parte nullatenus intromittat. Si qui vero illuc proficiscentium ad prestandas usuras iuramento tenentur astricti, creditores eorum per vos vei alios, sublato appellationis obstaculo, districtione simili, ut iuramenta huiusmodi penitus relaxantes, ab usurarum alterius exactione desistant : si autem quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, ipsum ad restitutionem earum eadem di strictione, sublato appellationis obstaculo, compellatis. Judeos quoque ad remittendas ipsis usuras per secularem compelli precipimus potestatem ; et donec eas remiserint, ab omí.ibus Christi fidelibus, tam in mercimoniis, quam aliis, sub excommunicationis pena iubemus communionem illis omni modam denegari. Porro ad huiusmodi ardui et salubris negotii efficaciam pleniorem, ut vos convocare possitis Cleros et populos, ad quemcumque volueritis locum ydoneum , et ibidem verbum crucis proponere, ac fidelibus vere penitentibus et confessis ad predicationem huiusmodi convenientibus, ipsamque audicntibus reverenter, centum dies de iniunctis eis penitentiis relaxare, quodque vobis et vestris familiis in ecclesiis ecclesiastico interdicto suppositis, excommunicatis