Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

homine nostro ad negocium dictarum parcium deputatis, pro­posuerunt concorditer coram nobis, quod super terra Oslar uocata in Parochia Pestiensi sita, super qua terra contencio, siue lis coram domino Rege fuisset iuter nominatam genera­cionem et dictas dominas sorores susscitata, mediantibus ui­ris nobilibus concordassent partes antedicte, et ut firma et perpetua pax semper vigeat et perseveret inter partes, talis diuisio et distinccio prefate terre facta exstitit inter ipsas,pre­sentibus homine domini Regis et homine nostro memoratis, prout nobis ijdem retulerunt. Quod a plaga occidentali pars terre predicte cessit eisdem nobilibus, et toti generacioni eo­rundem, a parte vero orientali alia pars cessit dominabus pre­notatis; que partes terre a meridionali plaga incipiendo et uersus plagam septemtrionalem tendendo, talibus metis et terminis distinguuntur. Primo ab ipsa parte meridionali inci­piendo sunt tres capitales mete et una nova in monte magnó, in quo monte estfouea; inde descendit de monte per uiam, etibi sunt due nove mete; de inde vádit ad finem uille Oslar, et ibi sunt due noue mete; hinc descendendo ad pratum, ubi consueuerunt esse paludes, sunt due nove mete; inde transit pratum, et parum per viam transeundo, et asscendendo ad extus ad montem uersus orientem sunt due noue mete; in­de descendendo de monte circa uiam sunt due noue mete, et per uiam eundo transit metatim per binas metas ad ortum, in quo sunt fructus; deinde vádit ad terram Apáti uocatam, et ibi sunt tres mete, una meta est dictarum dominarum , alia est predictorum nobilium, tercia vero meta est uille Apáti ante­dicte; et ibi terminatur. Preterea dixerunt partes, quod si jobagiones dominarum voluerint sessionemsuamunquamtrans­mutare,aut a loco in quo nunc resident,in alium locum voluerint se trausferre, prope dictam distinceionem, in qua metarum cursus procedit prefate terre, quantum ad iactum unius ma­>- gni securis, sedere , seu collocari propyus non deberent. Et ut hec conuencio siue ordinacio et divisio facta perpetue sta­bilitatis obtineat firmanentum, et ne per aliquem de cetero processu temporis ualeat uel debeat retractari, presentes in testimonium et euidenciam ad frequentem parcium instan­ciam, sigilli nostri munimine contulimus roboratas. Anno Do­mini M° CC° LXX° quarto Presentibus tum magistro Grego-

Next

/
Oldalképek
Tartalom