Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)
149. Máté nádor határozata , mely a harczoló udvarnokok régi sza hadságát megerősíti. 1282. Nos M. Palatínus Comes Posoniensis, Soproniensis, Simighiensis et Judex Cumanorum tenore presencium significamus, quibus expedit universis : quod filii Comitum Udvarnicorum ad nostram aecedentes presenciam retulerunt: quod cum iuxta antiquam et approbatam libertatém eorum sub vexillo Regio, tamquam Regales servientes exereituare debuissent, et ad presenciam Palatini sub testimoniu Capitulorum — aüorum locorum eonventualium - in omnibus causis — et non per generales prestaldos Udvarnicorum evoeari; nunc post mortem Regis Stephani inclite recordacionis iu suis libertatibus plurimum essent contra iusticiam agravati, petentes instantissime, ut ipsos libertati eorum antique et approbate restitueremus equitatis gracia svadente. Sciscitari siquidem, et certificari volentes, utrum dictis eorum veritas in hac parte suffragetur nec ne , scivimus et comperimus, quod ipsi filii Comitum Udvarnicorum juxta ordinacionem Serenissimi Regis Stephani sub vexillo Regio exereituare tenerentur, sicut ipsorum libertás requirebat antiqua et approbata, et ad presenciam Palatini cum testimonio Capituli citari. Nos itaque eosdem filios Comitum Udvarnicorum in suis libertatibus illesos conservare cupientfes libertati eorum autique reddidimus et restituimus pleno iure, volentes : quod sub vexillo Regio exereituare teneantur, et generális prestaldus Udvarnicorum nec descendere possit super ipsos, nec eciam eos judicare, vei citare, sed citentur iuxta libertatem eorundem. Dátum Albe in crastino Sancti Bartholomei anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo. (Bartal, Csallóköz történeti vázlata, Pest 1860. 38. 1.)