Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

150. A pozsonyi káptalan bizony ságlevele , hogy Ceuteu vzuri lakos, és annak fia Péter Bed nevű szolgájokat szabaddá bocsátották. 1282. A. B. C. D. Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspeetu­ris Capitulum Posoniensis Ecclesie oraciones in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peuenire, quod Petrus filius Centew de villa Vzur coram no­bis personaliter eomparens confessus est oraculo uiue uocis, quod quia páter eius predictus Centeu in lecto egritudinis existens dieui extremam volens operibus misericordie suble­vare, quemdam seruum suum empticium Bed nomine, filium Zegew, perpetue in filios filiorum donauerit et restituerít li­bertati, sic et idem ipse Petrus pro Deo et pro remedio ac salute anime patris sui et eciam pro remedio anime sue eun dem Bed eciam coram nobis presencialiter constitutum red­didit et restituit libertati, dando eidem plenam et liberam facultatem vbicunque et apud quoscunque voluerit commo­randi, ita quod de cetero nec ipse Petrus, nec filij sui uel he redes seu successores, nec cognati uel consanguinci seu ex­tranei ipsum Bed racione pristine seruitutis possint uel de­beant aliquatenus molestare, sed idem Bed a nexu pristine condicionis sue penitus exutus cum omni posteritate sua perpetua gaudeat libertate testimonio presentis priuilegij perhemniter valituri. In cujus rei testimonium et firmitatem presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno Domini M°. CC°. octuagesimo secundo in tercia die proxinia post festum Sancti Johannis Baptiste. (Hártya. A zöld selymen függött pecsét hiányzik. A pozsonykápta­lani országos levéltárból. Capsa XIV. Fasc. 23. Nro 18. Knaut.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom