Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IV. 1272–1290. (Pest, 1862.)

terne virgam extendere, ac illa feriente ab eo indecentia queque prorsus excutere, ut illis expiatis munde reniteat Deo patri et uobis, filius presentetur electus, et exulteDt corda fidelium in lumine yultus eius, ipseque prospere pro­cedens et reguans, tandem participationem eterne glorie mereatur : et si qua forsan ex nostris eloquiis amara colli­geretis, tencre vos volumus, quod ex amoris dulcedine talis, amaritudo procedit, et finaliter ab eo grate percepta dulces­cet. Licet itaque in primo ipsius Legati progressu displicue­rit nobis et merito, quod sicut audivimus, Rex ipse eius re­formidans adventum et ingressum forsan dubitans, illum dicebatur, quod iuvite referimus, impedire; cum non dece­ret de patre íilium dubitare, nec opinari, seu debere presu­niere, quod Romaua mater Ecclesia, que munifica singulis, non solum filios benedictionis grate complectitur, et dulce­dinis lactat uberibus, verum etiam oberrantibus, ut neminem sue relinquat benignitatis expertem, potius mansuetudinis sinum pandit ad gratiam, quam in illos iudicium exerceat ul­tionis, in eum sev.ens, quicquam sibi nocivum transmitteret, vei Celsitudini Regie ac Regno predicto, quod in memória nostra tenemus acceptum, quodCbristi ministros producit ele­ctos et viros religione fecundos, inclitos Catbolice fidei pro­fessores, et in quo degit catholicus populus, mandatorum Do­mini sectator eximius, peregrinatiouibus, penitentiis et aliis piis vacans operibus, prout in pluribus experimur, fomenta negaret propinare salutis : tamen resumpsimus in mente le­titiam , gratanter audito , quod Regia Celsitudo postmodum ingressu dicti Legati percepto, se ipsius inductionibus et sa­lutaribus monitis Regali mansuetudine conformavit, et ani­mum suum ad omnipotentem Dominum, ut videbatur, devote convertens, dicta sibi per eundem Legatum tam super obser­vatione fidei ac decretorum et consuetudinum progenitorum suorum, et conservatione libertatis ecclesiastice, quam bere­ticorum expulsione de Regno predicto, servare, ac in terris suis servari facere, super altare, tactis evangeliis, promisit, quodque ipsius Legati monita super liberalione Christia­norum, quos Cumani et alii pagani sub servitute tenebant, benigne recolligens, quod Christianos a Cumanorum obse­quiis retraberet, quod compelleret Cumanos ad babitandum UONUM. HONG. HIST. DIPL. — V. 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom