Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
theo, quem nos et fratres nostri propter sue multiplicis evidentiam probitatis carum habemus plurimum et acceptum, elara morum et vite ac scientie rnerita suffragantur, et perhibetur testimonium, quod in spiritualibus et temporalibus sit laudabiliter cireumspectus, huiusmodi provisione etc. usque incrementa. Rogamus itaque universitatem vestram et bortamur attente, mandantes, quatenus eundem Electum admittentes ylariter et honorifice pertractantes, sibi tamquam patri et pastori animarüm vestrarum impendatis obedientiam et reverentiam debitam, ac eius salubribus mandatis et monitis efficaciter intendatis; ita quod ipse in vobis devotionis filios, ac vos consequenter in eo patrem invenisse benivolum gaudeatis. Alioquin senlenciam etc. Dátum apud UrbemVeterum X. Kai. Octobris (Pontificatus nostri) anno tertio. In e. m. Clero Zagrabriensis Civitatis et Diocesis. Rationis oculis etc. ut in secunda usque in finem. Dátum ut supra. In e. m. populo Zagrabriensis Civitatis et Diocesis. Rationis oculis etc. usque mandantes, quatenus eundem Electum tamquam patrem et pastorem animarum vestrarum admittentes ylariier etc. usque gaudeatis. Dátum ut supra. In e. m. Vasallis Ecclesie Zagrabriensis. Rationis oculis etc. usque mandantes, quatenus vos universi et singuli eidem Electo, vei procuratoribus suis eius nomine in liiis, in quibus teuemini intendere, ac de suis iuribus iutcgre respondere curetis; ita quod vos predictum Electum vobis proinde constituatis favorabilem et benignum, nosque devocionem vestram possimus merito commendare. Alioquin sentenciam etc. Dátum apud UrbemVeterum VIII. Kai. Octobris. (Pontificatus nostri) anno tertio. (IV. Orbáu pápa Regestaiból, Theiuer id. m. 1. k. 245. 1.)