Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
18. István ifjabb kirúly Mihály grófnak Patak várában egy toronyt adományoz 1262. Nos Stephanus Dei gracia Rex primogeniíus Illustris Regis Hungarie, Dux Transilaanus memorie commendantes significamus vniuersis presencium per tenorem: Quod nos quamdam turrim in castro nostro de Potok ex parte septemtrionali existentem, nondum prefectam, sub nostro nomine constructam Comiti Michaeli fitio Ubul fideli nostro perpetuo duxerimus conferendam. Ita quod eam perficiat ipse, idem perpetuo possideat, et filiis suis imposterum relinquendi liberam hafceat facultatem \ ita eciam , quod si Domino eoncedente Regnum fuerit in tranquillo, dictus Michael Comes et filii sui possessores dicte turris in nullo judicio Castellani ipsius castri adstare teneantur; si vero aliquid sinistri euenerit, quod tamen absit, iudicio Castellani ipsius castri adstare teneantur, sicut alii in eodem castro commorantes ; et incisternis partém habeant communiter cum eisdem. Preterea concessimu*, quod cum idem Michael Comes vei sui filii victualia seu alia quecunque pro utilitate dicte turris et suorum ad ipsum castrum transferre voluerint, nullum tributum nullamque mulctam vei tricesimam in aliquibus locis tributorum dare teneantur. Dátum in ponté Ruchard feria sexta post íestum Sancti Georgii, anno Domini M°CC° sexagesimo eecundo. (Kaprinay kézirataiból, 4. B. I. köt. 17. 1.)