Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

terre sciret et inquireret omnimodam ueritatem, et si nostre collacioni pertinentem inuenerit, extunc in liijsdem metis et terminis, quibus per priores possessores suos l.mitata fuerat et possessa, statueret et assignarct eisdem Gekmino et Ty­wan sine iuris preiudicio alieni, reambulando presentibus commetaneis et vicinis eiusdem, si non fuerit contradictum, eontradictores autem, si qui íierent, ad nostram preseneiam /euocaret. Qui quidem Comes Micbael nobis rescripsit, quod eandem terram inuenisset nostre collaeione pertinentem, et presentibus omnibus commetaneis ac vicinis ipsius terre et non contradicentibus, statuisset et assignasset Gekmino et Tywan antedictis. Nos itaque qui ex officio susscepti regimi­nis metiri debemus merita singulorum, et unicuique secundum suorum seruiciorum merita Regio occurrere cum fauore, con­siderantes et attendentes fidelitates et seruiciorum merita ipsorum Gekmini et Tywan, quod nobis in diuersis Regni no­stri expedicionibtis inpenderunt, et specialiter propter con­seruacionem castri nostri de Lyptou, in qua opera fidelitatis inpendere studuerunt indefessc, prout per eundem Comitem Michaelem nobis constitit euidenter, ipsam terram Vidafelde, cum omnibus utilitatibus, et pertinencijs suis vniuersis , qui­bus per Vida prenotatum detenta fuerat et possessa, eisdem Gekmino et Tywan, et per eos suis beredibus, lieredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contuiimus, iure perpetuo et irrcuocabiliter pacifice possidendam. Cuius qui­dem terre mete, sicut in litteris ipsius Comitis Micbaelis con­tineri vidimus, boc ordine distinguuntur. Prima meta iucipit a parte orientali iuxta fluuium Wag, et ibi sub salice est meta; inde uadit ad terram planiciem ad partém meridio­nalem usque publicam uiam ; et ibi saliendo ipsam uiam, ten­(lit ad riuulum Lobila, et ibi contiguatur terre ville Paluga; et ibi transiendo ipsum riuulum ascendit super nirfa, ad berch et ibi est meta; inde asseendit per terram Lyguet vocatam usque terram Comitis Andree filij Alberti; binc re­flectitur ad occidentem ad uallem, et ibi contiguatur terre Fyotba; binc descendit ad septemtrionem usque metas et terminos ville Solumus; inde cadit ad Azeupatak uocatum, et descendit ad predictum riuulum Lobila, et per cursum ip­sius fluuij descendis ad fluuium Wag; binc asseendit per flu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom