Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)

60. IV. Orbán pápa intézkedése, hogy Endre papnak a székesfehér­vári káptalanban kanonokság adattassék. 1264. Urbánus Episcopus etc. dilecto filio . . . Preposito Ec­clesie Strigoniensis etc. De dilecto filio Andrea clerico, nato dilecti filii Andree de Meniis laici Strigoniensis Diocesis, in etate tenera constituto, nobis datur intelligi, quod ipse Do­mino concedente, virum producere debeat moribus placidum et scientia gratiosum : hinc est, quod nos eum propter hoc gratiose prosequi ac favorabiliter intendentes discretioni tue mandamus, quatenus clericum ipsum per te vei per alium in Ecclesia Albensi Vesprimiensis Diocesis auctoritate nostra recipi facias in Canonicum et in fratrem, eique provideas de prebenda, si vacat ibidcm ad presens, vei quam primum ad id obtulerit se facultas: non obstante statuto de certo cano­nicorum numero iuramento, confirmatione Sedis Apostolice aut alia qualibet firmitate vallató, seu si in Ecclesia ipsa sunt aliqui nostra vei alia quavis auctoritate rccepti, vei ut recipiantur insistant, quibus auctoritate presentium nullum volumus preiudicium generari; aut si dilectis filiis Capitulo eiusdem Ecclesie vei aliquibus aliis a Sede predicta indultum existat, quod ad receptionem vei provisionem aliGuius com­pelli, aut excommunicari, suspendi vei interdici non possint, vei quod alius nequeat de prebendis eiusdem aliquibus pro­videre per litteras Apostolicas non facientes plenam et ex­pressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi men­tionem, seu alia qualibet ipsius Sedis indulgentia, per quam effectus presentis gratie impediri valeat vei differri. Contra­dictores etc. Dátum apud Urbem Veterem II. Kai. Maii, (Pontificatus nostri) anno tertio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom