Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. III. 1261–1272. (Pest, 1862.)
devotam cum confidelium commuuione perfida seu dampnatorum hominum participatione dolosa, vei quid etiam lupos rapaces et perditionis ac dispersionis semper avidos cum pastoris eterni contumelia, et agni celestis offensa ovium gregi mitissimo applicari, vei columbas colubris couniri? Ha Deus! quid ad gentem impiam et a saneti nominis tui notitia penitus alienam ? ad hoc intendere, ut redemptos glorioso pretio sui sanguinis sub quodam consanguinitatis vei affinitatis, aut confederationis amictu possint sue perfidie contagio maculare, ac in illám per consequens devenire potentiam, ut de Ungarie partibus et locis conterminis deleatur omnis tue reverentia maiestatis. Hac enim de causa utrique Regum ipsorum nostras dirigimus litteras inter alia continentes, ut sit eis in ódium temporibus audivisse preteritis, vei in diebus audire futuris, quod gens tam spurcida, tam propbana, cum eis, aut cum aliquibus aliis personis eximiis Regni eiusdem commune quid habeant, nisi forte quod veniat ad Regis eterni cultum beatissimum, si tamen hoc ei desuper sit concessum, vei quod opportuno loco et tempore se videat sub vexillo sue celsitudinis, favente virtutis Divine subsidio ruinam irreparabilem incurrisse. Rogamus itaque universitatem vestram aífectione, qua possumus, ac etiam sub pena excommunicationis, quam eo ipso, si contrafeceritis, incurratis, vobis per Apostolica seripta districtius inhibemus, quatenus huiusmodi parentelis et confederationibus iniendis, vei habendis tractatibus super hiis, et similibus inter ipsos, vestram omnino presentiam adimatis, ac nullum super hiis prestatis auxilium, consilium vei favorem; sed omni virtute, qua poteritiSj tam indignis affectibus et iniquis operibus resistatis, ut Apostolice Sedi sit delectabile circa vos sue benevolentie gratiam ampliare, si agnoscat per effectum operis, quod in afifecto vestro geritur, ut nihil a Regibus memoratis vei quibuscunque aliis in detrimentum catholice fidei, vei in iacturum fidelium presumatur. Dátum apud Urbem Veterem V. Kai. Februarii, (Pontificatus nostri) anno tertio.