Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

sterio cederet, mete deberent eleuari; et quicquid coram nostro homine actum fiere t, metas videlicet et qualitatem terre Mo­nasterio cedentis ; vobis fideliter rescriberemus. Nos autem precepto vestro obtemperantes, Scegam sa­cerdotem nostrum de Mestyr transmisimus fidedignnm, qui ad nos rediens retulit viua voce : Quod cum ipse pro exequendo nostro mandato vna cum prestaldo pro iuramento recipiendo acccssisset, Dyonisius Comes antedictus jpsum Abbatem iu­rare non permisit, sed terram Ecclesie de Beel eidem Ab­bati absque iuramento restituit perpetualiter possidendam. Terra autem prememorata Monasterii Beel in villa Endréd sita, quam Abbas ab ipso Dyonisio recuperauit in lite his metis distinguitur. Incipit enim ab occidentali parte iuxta viam publicam, que procedit ad Apacchafalua, vbi est vna meta; exinde modicum vergit ad aquilonem ad ilicem, supra quam meta est vallata; deinde protenditur ad partém orien­talem ad aliam ilicem similiter supra cumulatam; exinde protenditur ad terciam ilicem eodem modo metis cumulatam; inde descendit ad aliam metam, que est in diuisione duarnm viarum, que vulgo dicitur crystut; deinde tendit ad arborem pyri, supra quam est meta cumulata; deinde tendit ad viam de Beche que veuit, et est ibi meta angularis, vbi sunt qua­tuor mete ; et de his metis per eandem viam descendit ad plagam meridionalem, vbi via deciinat ad partém orientalem vbi meta dirigitur ad dexteram partém, et est in arbustis ; deinde prope ad caput fontis est meta; et exinde tercia meta est per directum cumulata super magnam arborem pyri deinde ad caput feneti est vna meta; item in capite alterius feneti, vbi sunt salices, est meta; deinde secus eundem fontem descendit ad metam angularem, vbi sunt quatuor mete inde autem diuertitur ad partém occidentalem, et per longi­tudinem vnius iugeris est meta; deinde iuxta fenetum ad nemus tendens, in nemore subtus ilicem est una meta cu­mulata ; deinde transit per nemus (et) fenetum ad syluam Onth de genere Leurenta, vbi iuxta quandam populum est meta subtus ilicem ; et exinde vergit versus aquilonem secus ean­dem siluam eundo per fenetum et per nemus ad metam ; que est iuxta viam, que via dirigitur ad domum dicti Onth; dicta autem meta transiens viam antedictam vádit ad angulum silue,. ubi

Next

/
Oldalképek
Tartalom