Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Gergely győri püspöknek, mint kiküldött bírónak több borosti udvarnokok és Sándor, Lörincz fia, közti vitás tökörcsi birtokra nézve hozott ítélete. 1237. Capitulum Ecclesie Jauriensis universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis salutem in verő salutari. Vestra noverit universitas literas venerabilis patris nostri G. Episcopi Jauriensis nos in hunc modum inspecisse. Nos Gregorius Dei gracia Episeopus Jauriensis significamus omnibus presentes literas inspecturis. Quod cum nos auctoritate domini Bele Regis Illustris Hungarie in Episcopatu nostro super causis terrarum cognosceremus, ydvornici dejilla Borost_quorum nomina Itol, Chopou, Petur, Medve, ac eorum Comes Simeon de villa Syta, et iobagiones eorum Bertolinus et Endus, Alexandrum filium Laurencij coram nobis traxerunt in causam asserentes, eum terram eorum ad duo aratra sufficientem in villa Tucurch per violenciam detinere, quam idem Alexander ad se asseruit iure bereditatis pertinere. Nos autem auditis racionibus utriusque partis predicto A. probacionem indiximus, ut terram eandem probaret suam esse hereditariam. Qui in termino per nos assignato testibus ydoneis et fide dignis eandem terram ad se iure hereditario pertinere probavit. Dicti vero vdvornici et Comes ac jobagiones eorumdem in presencia nostra dixerunt, quod si sex bomines ex testibus supradictis prestarent sacramentum, ipsi a sua accione cessarent, eandem terram eidem A. quiete et pacifice possidendam relinquentes. Nos vero in eleccione ipsorum posuimus, quos ex testibus supradictis vellent prestare sacramentum. Ipsi vero elegerunt Marcellum fratrem predicti Laurencij , Cbu Comitem, Michaelem filium Cbomos Abbatem Sancti Gothardi, Forkasium de villa Simon, Petrum de villa Jonad; quibus nos terminum prefiximus , in quo in Ecclesia Sancti Michaelis de Ferreo Castro prestarent sacramentum, ut eciam prestiterunt, sicut per literas Capituli Sancti Michaelis de Castro Ferreo, et per pristaldum nostrum