Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Elyam filitim magistri Chepaui ac per ipsos vdvornicos, Cfomitem et jobagiones intelleximus. Nos igitur volentibus supradictis vdyornicis, Comite et jobagionibus eorundem et asserentibus, sepe dictam terram ad supradictum A. iure hereditario pertinere, eam exigente iusticia eidem A. perpetuo adiudicavimus possidendam, dictos vdvornicos in regali iudicio condempnantes pro eo ; quod calumpniosam moverant accionem; metas eciam per dictum pristaldum nostrum, que terras supradictarum duarum villarum dividant, ne in posterum possit esse contencio inter eos, consenciente utraque parte et petente a nobis fecimus elevari. Et ut futuris temporibus lis sopita coram nobis iterum suscitari non possit, sepe dicto A. literas presentes concessimus, sigiüi nostri munimine roboratas. Dátum anno Domini M°CC 0XXX 0VII°. Eegnante Illustri Rege Hungarie Bela quarto Regni eius secundo anno. Ne igitur processu temporum super terra prememorata sepe dictus Alexander per autedietos vdvornicos calumpniose possit infestari, secundum formám literarum supradicti ^ ,enerabilis patris nostri G. Episcopi Jauriensis litteras nostras eidem Alexandro concessimus, sigilli capituli nostri impressione roboratas. Anno Dominice Incarnacionis millcsimo ducentesimo tricesimo septimo. (A Kisfaludy család levéltárában őrzött eredeti után. Czech.)