Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

a mentis sue tenebris dubietatis scrupulos removeri. Nam etsi Paulus ex verbo Domini Petro ceterisque Apostolis univer­saliter sic dicentis : Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; cum Petro fűit mi­nisterium dignitatis exercens, fűit etiam ex verbis eiusdem auctoritatis singulariter Petro propositis: Quodeumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, et quod­eumque solveris super terram , erit solutum et in celis; in Petro auctoritatis officium recognoscens, et ideo ad eum tam­quam primatem et evangelii dominici fontem veuit Jerosoli­mam, et postmoduni cum ipso et aliis secundum revelatiouem contulit evangelium , ne invacuum curreret vei etiam cucur­risset. Que Petri auctoritas ex eiusdem Domini verbis expres­sius roboratur, cum sibi soli diciiur ab eodem: Due in altum, et postea subinfertur, laxare retia in capturam. Si ergo Petrus perexcellentiam fidei, qua in uno Cliristo duas natu­ras Divinitus recognoscens, cum dixit: Tu es Christus filius Dei vivi, claves Regni celestis in terris solus accepit; cum unum sit capud Ecclesie militantis, restat, ut ad régimén ge­nerális Ecclesie, quam ipse cum Paulo et ceteris de gentibus congregavit, capud eiusdem suumque Dominus per ea, que premissa sunt, manifeste ostenderet succes-iorem. Previdens autem Dominus, quod Ecclesia sua coneulcaretur a tirampnis, laniaretur ab bereticis, et a scismaticis scinderetur, ait: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, ettu aliquando conversus confirma fratres tuos; ex quo colligitur evidenter quod ad sedem Petri omnis sit questio referenda. Cui cum Dei gratia disponente, non nostris mentis presideamus, nequaquam sine dolore possumus intueri, a tanti capitis corpore membra quedam esse divisa; videlieet Grecorum et Bulgarorum Ecclesiam, seiuncta nempe per inobedi­entiam a suo capite speciali corporis sensificationi nequaquam participant, cum ab eius se subtraxerit unitate. Igitur quia debitores sumus omnium salutem querere, servus servorum illius, qui neminem vult perire, non immerito circa te et sub­ditos íuos misericordie visceribus afíluentes, Pauli gentium doctoris affectum induimus, qui sciens creatorem omnium ac­ceptionem non facere personarum, coinfirmatus infirmis et om­nibus omnia factus est, ut omnes Domino iicraretur; roga­MOMJM HUNG. IIIST. - DIPL. T-

Next

/
Oldalképek
Tartalom